Vocis ministerio opus est ut verbum insinuetur menti auditoris. Si possim, adjuvante intentione vestra et orationibus, dicere quod volo, puto quia gaudebit qui intelliget: qui autem non intelliget, ignoscat homini laboranti, Deo supplicet miseranti. Etenim et quod loquor inde est. Inde unde loquor, inest cordi quod dicam: sed vocum ministeria laborant ad aures vestras. Quid ergo, fratres? quid ergo? Certe intendistis, certe jam intelligitis, quia verbum erat in corde meo, antequam sibi adhiberet vocem, in qua procederet ad aures vestras. Puto quia intelligant omnes homines: quia quod mihi accidit, hoc omni loquenti. Ecce jam scio quod volo dicere, corde teneo, ministerium vocis inquiro; antequam sonet vox in ore meo, jam tenetur verbum in corde meo. Praecessit ergo verbum vocem meam, et in me prius est verbum, posterior vox: ad te autem, ut intelligas, prior venit vox auri tuae. ut verbum insinuetur menti tuae. Nosse enim non posses quod in me fuerat ante vocem, nisi in te fuerit post vocem. Ergo si vox Joannes, verbum Christus: ante Joannem Christus, sed apud Deum; post Joannem Christus, sed apud nos. Magnum sacramentum, fratres. Intendite, accipite magnitudinem rei etiam atque etiam. Delectat enim me intellectus vester, et audaciorem facit ad vos, adjuvante illo quem praedico, tantillus tantum, homo qualiscumque Verbum Deum. Ipso ergo adjuvante, audacior fio ad vos, et praemissa ista informatione distinctionis vocis et verbi, quae consequantur insinuo. Personam gerebat Joannes vocis in sacramento: nam non ipse solus vox erat. Omnis enim homo annuntiator Verbi, vox Verbi est. Quod enim est sonus oris nostri ad verbum quod in corde gestamus, hoc omnis anima pia praedicatrix ad illud Verbum de quo dictum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum 11Joan. I, 1, 2 . Quanta verba, imo quantas voces facit verbum corde conceptum! Quantos praedicatores fecit Verbum apud Patrem manens! Misit Patriarchas, misit Prophetas, misit tot et tantos praenuntiatores suos. Verbum manens voces misit, et post multas praemissas voces, unum ipsum Verbum venit tanquam in vehiculo suo, in voce sua, in carne sua. Collige ergo tanquam in unum omnes voces, quae praecesserunt Verbum, et eas omnes constitue in persona Joannis. Harum omnium sacramentum ille gestabat, harum omnium persona sacrata et mystica ille unus erat. Ideo proprie dictus est vox, tanquam omnium vocum signaculum atque mysterium.