TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Manichaeorum calumnia refellenda ex consequentibus. Videte enim prius et advertite. Cum enim essemus in carne, ait, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur. Hic jam Manichaeus erigit cervicem, exaltat cornua, impetit te, facit impetum: Ecce, inquit, passiones peccatorum quae per Legem sunt. Quomodo bona est Lex, per quam in nobis sunt passiones peccatorum, et operantur in membris nostris, ut fructum ferant morti? Lege, aliquantum progredere, totum audi patienter, et si non intelligenter. Hoc enim quod ait, Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, multum est ut intelligas: sed prius esto mecum Legis laudator, et tunc fieri mereberis intellector. Clausum cor habes, et clavem accusas? Ecce interim quod non intelligimus, paululum seponamus, ad laudem Legis quae aperta est veniamus. Passiones, inquit, peccatorum, quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Adhuc videtur Legem arguere, culpare, improbare, detestari: sed non intelligentibus. Cum enim dicit, Cum essemus in carne, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, quasi utique videtur Legem accusare atque culpare. Vidit hoc et ipse, vidit, sensit se non intelligi, et contra obscuritatem verborum suorum cogitationes hominum commoveri: sensit quid possis dicere, sensit quid possis contradicere; et prior hoc voluit dicere, ut tu non invenias quod diceres.