Factum vere gestum et nihilominus figuratum. Audisti dictum proprium, quia resurrecturi sumus: factum proprium, quia sicut dictum est, ascendit Paulus Jerosolymam videre Petrum. Dictum est figuratum, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes: factum figuratum, unctus lapis, qui fuit ad caput Jacob. Debetur exspectationi vestrae quod ex utroque sit, et proprie gestum est et significat figuratum. Novimus Abraham duos filios habuisse, unum ex ancilla, alium ex libera; proprie gestum, non solum narratum, sed et factum: figuratum ibi exspectas? Haec sunt duo Testamenta 19Galat. IV, 22, 24 . Quod ergo figurate dicitur, quodam modo fingitur. Sed quoniam debet exitum significationis, et ipsa significatio teneret fidem veritatis, vitat crimen falsitatis. Ecce exiit seminans seminare; et seminando cecidit in via, cecidit super petrosa loca, cecidit inter spinas, cecidit in terram bonam. Quis exiit seminare, aut quando exiit, aut in quas spinas, aut in quos lapides, aut in quam viam, aut in quem agrum? Si audis fictum, intelligis significative: fictum est. Si enim vere homo seminator exiret, et semina, sicut audivimus, per haec diversa jactaret, non erat fictum, sed nec mendacium. Nondum autem fictum, sed non mendacium. Quare? Quia significat aliquid, quod fictum est, non te decipit. Quaerit intelligentem, non facit errantem. Hoc volens commendare Christus, poma quaesivit, figuratam ibi, non fallacem commendabat fictionem; ac per hoc laudabilem, non criminosam fictionem; non qua discussa ea in facultatem, sed perscrutata si invenias veritatem .