Vita bona hic sectanda. Redimere tempus quid. Quisquis igitur es amator longae vitae, esto potius bonae vitae. Nam si male vivere volueris, longa vita non erit verum bonum, sed erit longum malum. Vide autem quam sis absurdus atque perversus: cum te vitam fatearis plus amare, quam villam villam vis potius bonam habere, quam vitam. Nam ut inhiando et male concupiscendo adipiscaris villam bonam, fraudando efficis vitam malam. Tamen si tibi diceretur, si a te quaereretur, utrum malles villa bona carere perdendo, an vita mala moriendo; responderes, te, si utrumque retinere non posses, paratiorem esse ut villa tibi auferretur. Cur igitur non sic amatur vita, ut sit etiam bona, quae abs te omnibus tuis bonis praefertur etiam mala? Cupis certe ut longa sit, licet mala sit: imo fac ut bona sit, et noli timere ne brevis sit. Nam si te sollicito bene agitur, te securo cito finietur. Succedet ei namque vita aeterna, sine metu beata, sine fine longa. De illa quippe interrogat, qui dicit, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? In hac autem vita jubet nos Apostolus redimere tempus, quoniam dies mali sunt 2Ephes. V, 16. Et quid est redimere tempus, nisi, cum opus est, etiam detrimento temporalium commodorum ad aeterna quaerenda et capessenda spatia temporis comparare? Unde et Dominus praecipit, dicens, Si quis voluerit tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte illi et pallium 3Matth. V, 40 : ut scilicet amissa re aliqua temporali, impendas ad quietem, quod eras impensurus ad litem.