TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mariae et Marthae diversa officia. Istam partem suavissimam sibi Maria elegerat, quae vacabat, discebat, laudabat: Martha vero soror ejus, circa plurima fuerat occupata. Equidem agebat rem necessariam, sed non permansuram: agebat rem viae, nondum patriae: agebat rem peregrinationis, nondum possessionis. Susceperat enim Dominum, et eos qui cum illo erant. Et Dominus carnem habebat: et sicut pro nobis dignatus est carnem suscipere, ita dignatus est esurire et sitire. Et ex eo quod dignatus est esurire et sitire, dignatus est pasci ab eis quos ipse ditavit: dignatus est suscipi, non inopia, sed gratia. Agebat ergo Martha quod pertinebat ad necessitatem esurientium et sitientium: parabat conversatione sollicita, quod manducaretur et biberetur a sanctis et ab ipso Sancto sanctorum in domo ejus 1Luc. X, 38-42. Magnum opus, sed transitorium. Numquid esurire et sitire semper erit? Quando inhaerebimus purissimae illi et perfectissimae bonitati, non erit quare servire necessitati. Beati erimus, nullo indigentes; multum habentes, nihil quaerentes. Et quid est quod habebimus, ut nihil quaeramus? Dixi: quod creditis, postea videbitis. Quod ergo diximus, multum habentes et nihil quaerentes, id est, nullo indigentes; quid est ipsum quod habebimus? Servientibus sibi Deus, colentibus eum, credentibus in eum, sperantibus in eum, amantibus eum quid dabit?

Notes

  1. 1. Luc. X, 38-42