Pauperum amicitia eleemosynis comparanda. Mammona iniquitatis. Ergo, fratres, quantum mihi videtur, eliquata est ista sententia. Intelligenda est quippe christiane a Christianis; nec sic possideamus fidem cum proximo paupere, ut divitias ei venturas temporaliter speremus, et ad eas cum illo possidendas fidem nostram servemus. Non sic omnino, non sic. Sed quomodo, nisi secundum praeceptum Domini nostri: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna 7Luc. XVI, 9 ? Sunt hic enim pauperes non habentes tabernacula, ubi nos ipsi recipiant. Facite eos amicos de mammona iniquitatis, id est, de lucris quae iniquitas vocat lucra. Sunt enim lucra, quae justitia vocat lucra: ipsa sunt in thesauris Dei. Nolite contemnere pauperes, non habentes quo redeant, non habentes quo intrent. Habent quo intrent, habent tabernacula, habent et aeterna. Habent quo frustra recipi optabitis, sicut dives ille, si non eos nunc in vestra receperitis: quia, Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: qui prophetam recipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam 8Matth. X, 41 et 42 . Fidem quoque possidet cum proximo in paupertate ejus; ideo bonis ejus perfruetur.