Corpus Christi premere et tangere. Sed non premant Christiani, si premunt Pagani. Corpus Christi est. Nonne hoc dicebamus, quia corpus Christi premebatur, et non tangebatur,? Tolerabat ille prementes, quaerebat tangentes. Atque utinam, fratres, a Paganis prematur corpus Christi, a quibus premi solet; Christiani non premant corpus Christi. Fratres, ad nos pertinet vobis dicere, ad nos pertinet Christianis loqui. Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? ipse Apostolus ait 14I Cor. V, 12. Illos aliter alloquimur, tanquam infirmos, Blandiendum est illis, ut audiant veritatem: in vobis secanda putredo est. Si quaeritis unde vincantur Pagani, unde illuminentur, unde ad salutem vocentur: deserite solemnitates eorum, deserite nugas ipsorum; et si non consentiunt veritati nostrae, erubescant paucitati suae.