Idololatrarum injustae querimoniae. Sciatis autem, charissimi, murmura illorum conjungere se cum haereticis, cum Judaeis. Haeretici, Judaei et Pagani unitatem fecerunt contra unitatem. Quia contigit ut in aliquibus locis disciplinam acciperent Judaei propter improbitates suas; criminantur, et suspicantur, aut fingunt, quia talia de illis semper quaeramus. Quia contigit ut alicubi haeretici poenas darent legibus pro impietate et furore violentiarum suarum; jam dicunt nos per omnia quaerere aliquam incommoditatem ipsorum ad perniciem. Rursus quia contra Paganos placuit ut leges ferrentur, imo pro Paganis, si sapiant (Sicut enim pueris insensatis ad lutum ludentibus, et manus inquinantibus, paedagogus cum venit severus, lutum de manu excutit, codicem porrigit: ita voluit Deus per principes subditos sibi terrere corda insensata puerilia, ut abjiciant lutum de manibus, et aliquid utile faciant. Quid est utile de manibus? Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam 22Isai. LVIII, 7 . Et tamen pueri evadunt ab oculis paedagogi, et redeunt ad lutum furtim; et quando inveniuntur, abscondunt manus, ne videantur): quia ergo voluit Deus, putant nos ubicumque quaerere idola; quae cum invenerimus, in omnibus locis frangere. Quare? Non ante nos sunt loca, in quibus sunt? Aut vere ignoramus ubi sint ista? Et tamen non facimus: quia non dedit in potestatem Deus. Quando dat Deus in potestatem? Quando christianus erit cujus res est. Modo factum voluit cujus res est. Si nollet ipsum locum dare Ecclesiae, et tantum juberet in re sua non esse idola; puto quia debuit summa devotione fieri, ut a Christianis adjuvaretur absens christiana anima, quae in terra vult Deo gratias agere, non vult ibi aliquid esse in contumeliam Dei. Huc accedit, quia Ecclesiae dedit ipsa loca. Et in re Ecclesiae idola futura erant? Fratres, ecce quid displicet Paganis. Parum est illis quia de villis ipsorum non illa tollimus, non illa frangimus: et in nostris volunt ea servari. Contra idola praedicamus, de cordibus illa tollimus: sumus persecutores idolorum: profitemur. Numquid servatores? Non facio ubi non possum; non facio ubi conqueritur dominus rei: ubi autem vult fieri, et gratias agit; reus ero; si non fecero.