TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Necessitas divini adjutorii. Si vis ergo evadere legem minantem, ad Spiritum fuge adjuvantem. Quod enim lex imperat, fides sperat. Clama ad Deum tuum, adjuvet te. Non remaneas sub littera reus, sed Spiritu suo te adjuvet Deus: ne tibi similis sit superbus Judaeus. Cum enim aculeus mortis esset peccatum, virtus autem peccati lex; quid ageret humana infirmitas, in qua fatigabatur voluntas? Velle, inquit, adjacet mihi; perficere autum bonum non invenio 23Rom. VII, 18 . Quid ergo ageret? Ecce aculeus mortis peccatum, ecce virtus peccati lex. Sed lex subintravit, ut abundaret delictum. Si enim lex posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato. Quomodo conclusit? Ne vagareris, ne praecipitareris, ne mergereris; cancellos tibi fecit lex, ut non inveniendo qua exires, ad gratiam convolares. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio. Qui promittit, quod facit promittit, non quod tu facis. Si tu facturus esses, praenuntiator esset Deus, non promissor. Sed conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus 24Galat. III, 21 et 22 . Audi, daretur. Quid superbis? Audi, daretur. Quid enim habes, quod non accepisti 25I Cor. IV, 7? Ergo quia aculeus mortis est peccatum, virtus autem peccati lex; et hoc de bona providentia Dei, ut concluderentur homines sub peccato, et quaererent adjutorem, quaererent gratiam, quaererent Deum, non de sua virtute praesumerent; ideo et hic cum dixisset, Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex: quid times? quid laboras? quid sudas? Audi quod sequitur: Gratias autem Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum 26Id. XV, 56, 57 . Certe tu tibi das victoriam? Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

Notes

  1. 23. Rom. VII, 18
  2. 24. Galat. III, 21 et 22
  3. 25. I Cor. IV, 7
  4. 26. Id. XV, 56, 57