Perversa interpretatio Evangelii. Quomodo ergo pervertunt isti hanc sententiam, quando illis dicitur male viventibus, Merito dictum est a Domino, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite? Recte dictum est, inquiunt. Dictum est enim vobis, ut quae dicimus, faciatis; quae autem nos facimus, vos non faciatis. Nos enim offerimus sacrificium, vobis non licet. Videte versutias hominum: quid dicam? mercenariorum. Nam si pastores essent, ista non dicerent. Ideo Dominus ut os illis clauderet, secutus est, et dixit, Cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Quid est ergo, fratres? Si diceret de sacrificio offerendo; diceret, Dicunt enim, et non faciunt? Faciunt enim sacrificium, Deo offerunt. Quid est quod dicunt, et non faciunt? Audi quid sequatur: Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt ea super cervices hominum, quae ipsi uno digito nolunt tangere 12Matth. XXIII, 2-4 . Aperte exprobravit, descripsit et ostendit. Sed illi quando sic volunt pervertere sententiam, ostendunt quia nihil quaerunt in Ecclesia, nisi commoda sua; nec Evangelium legerunt: si enim nossent ipsam paginam, et totum legissent, nunquam hoc dicere auderent.