TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deus beatis erit omnia in omnibus. Charitas sola semper manet. Si hoc est fides, quid erit species? Audi quid erit: Ut sit Deus omnia in omnibus 25I Cor. XV, 28 . Quid est, Omnia? Quidquid hic quaerebas, quidquid hic pro magno habebas, ipse tibi erit. Quid hic volebas, quid amabas? Manducare et bibere? Ipse tibi erit cibus, ipse tibi erit potus. Quid hic volebas? Sanitatem corporis fragilem, transeuntem? Ipse tibi immortalitas erit. Quid hic quaerebas? Divitias? Avare, quid enim tibi sufficit, si Deus ipse non sufficit? Sed quid amabas? Gloriam, honores? Deus tibi erit gloria: cui et modo dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum 26Psal. III, 4 . Jam enim exaltavit caput meum. Caput nostrum Christus est. Sed quid miraris? Quia caput et caetera membra exaltabuntur; tunc erit Deus omnia in omnibus. Hoc modo credimus, hoc modo speramus: cum venerimus, tenebimus; et jam visio erit, non fides: cum venerimus, tenebimus, et jam res erit, non spes. Charitas quid? numquid et ipsa modo est, et tunc non erit? Si amamus credendo et non videndo; quomodo amabimus videndo et tenendo? Ergo charitas erit, sed perfecta erit: sicut Apostolus ait, Fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum charitas 27I Cor. XIII, 13 . Hanc habentes, et in nobis nutrientes, securi illo adjuvante perseverantes in eo, dicamus: Quis nos separabit a charitate Christi? donec ipse misereatur, ipse perficiat. Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oves occisionis. Et quis supportat? quis omnia tolerat? Sed in his omnibus superamus. Unde? Per eum qui dilexit nos 28Rom. VIII, 36, 37 . Ergo, Si Deus pro nobis, quis contra nos?

Notes

  1. 25. I Cor. XV, 28
  2. 26. Psal. III, 4
  3. 27. I Cor. XIII, 13
  4. 28. Rom. VIII, 36, 37