TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Concordia fratrum in Christo. Bona res concordia fratrum; sed videte ubi: in Christo, Christianorum. Et amor proximorum. Quid, si adhuc nondum est frater in Christo? Quia homo, proximus est; ames et ipsum, ut lucreris et ipsum. Si ergo concordes cum fratre christiano, ames autem proximum, etiam cum quo modo concordia non est, quia nondum in Christo frater est, quia nondum in Christo renatus est, nondum Christi sacramenta novit; paganus est, Judaeus est; est tamen proximus, quia homo est: si amas et ipsum, accessisti et ad aliam dilectionem alio dono, et sic sunt in te duo, Concordia fratrum, et amor proximorum. Ex his omnibus concordiam tenentibus cum fratribus et amantibus proximum, constat Ecclesia devota Christo, et subdita viro, ut fiat tertium, Vir et mulier sibi consentientes 12Eccli. XXV, 2 . Unde admonemus Charitatem vestram, et vos exhortamur in Domino, praesentia contemnatis, fratres mei, quae non vobiscum moriendo portatis: caveatis peccata, caveatis iniquitates, caveatis saeculares cupiditates. Tunc enim est fructus noster in nobis integer, et merces nostra apud Dominum plena gaudiorum. Nam etsi dicimus quod dicendum est, etsi praedicamus quod praedicandum est, et solvimus nos apud Dominum in conspectu Domini, quia non tacuimus quod timemus, non tacuimus quod amamus, ut super quem venerit gladius vindictae dominicae, quid speculatori imputet non inveniat: tamen nolumus mercedem nostram securam esse vobis perditis, sed vobis inventis. Nam et apostolus Paulus securus erat de mercede sua, et tamen quid ait populo? Nunc vivimus, si vos statis in Domino 13I Thess. III, 8 . Loquor vobis et Charitati vestrae, secundum jussionem Domini, patres et fratres. Loquor etiam pro fratre meo episcopo vestro, cujus gaudium esse debetis, obediendo Domino Deo nostro. Certe in nomine Dei facta est vobis haec ecclesia opera ipsius, per fidelium fratrum collationes beneficas, misericordes, devotas. Facta est vobis haec ecclesia: sed vos magis estis Ecclesia. Facta est vobis, quo corpora vestra intrent: sed mentes vestrae debent esse, quo Deus intret. Honorastis episcopum vestrum, ut hanc basilicam Florentiam vocare velletis; sed Florentia ejus vos estis. Nam sic dicit Apostolus: Gaudium et corona mea vos estis in Domino 14Philipp. IV, 1 . Quidquid est in saeculo, vanescit, transit. Vita ista quid est, nisi quod Psalmus dixit: Mane sicut herba transiet, mane floriet et praeteriet: vespere decidet, durescit et arescit 15Psal. LXXXIX, 6 ? Hoc est omnis caro. Ideo Christus, ideo nova vita, ideo spes aeterna, ideo consolatio immortalitatis promissa, et in Domini carne jam reddita. A nobis enim assumpta est illa caro, quae jam immortalis est, et nobis quod in se implevit, ostendit. Propter nos enim carnem habuit. Nam propter se, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 16Joan. I, 1 . Quaere carnem et sanguinem: ubi in Verbo? Quia vere nobis compati voluit, et nos redimere, induit se forma servi, et descendit qui hic erat, ut appareret qui non aberat; et voluit fieri homo qui fecit hominem, creari de matre, qui creavit matrem. Ascendit usque in crucem, mortuus est, et ostendit nobis quod noveramus, nasci et mori. Implevit in se humilis haec vetera nostra usitata et nota. Nasci et mori noveramus: resurgere et in aeternum vivere non noveramus. Duo ergo nostra vetera humilis assumpsit: duo alia magna et nova excelsus implevit. Resuscitavit carnem, levavit in coelum carnem, sedet ad dexteram Patris. Caput nostrum esse voluit, caput pro membris clamavit: quia et cum hic esset, dixit, Pater, volo ut ubi ego sum, ibi sint et isti mecum 17Joan. XVII, 24 . Speremus hoc et de carne nostra, resuscitationem, commutationem, incorruptionem, immortalitatem, aeternam mansionem: et agamus ut perveniamus. Haec erit Florentia, vera Florentia.

Notes

  1. 12. Eccli. XXV, 2
  2. 13. I Thess. III, 8
  3. 14. Philipp. IV, 1
  4. 15. Psal. LXXXIX, 6
  5. 16. Joan. I, 1
  6. 17. Joan. XVII, 24