Pupillus quis. Breviter quaeramus pupillum: quia in paupere requirendo fatigati sumus. Domine Jesu, pupillum quaero; fatigatus quaero: cito responde, ut inveniam. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra 14Matth. XXIII, 9 . Pupillus in terra, immortalem patrem invenit in coelo. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra. Inventus est pupillus iste. Oret pupillus iste: audiamus eum, et imitemur eum. Quae est ejus oratio? Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Pater, inquit, meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me 15Psal. XXVI, 10 . Si ergo beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum 16Matth. V, 3; Tibi derelictus est pauper. Si pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me; Pupillo tu eris adjutor .