Peccatum ipsum non amatur, sed ipse inordinatus amor creaturae est peccatum. Non ergo, quod dixi, Ipse te delectet, a quo habes quidquid te delectat, peccatum intelligas, et dicas: Ecce delectat me peccatum; numquid a Deo habeo peccatum? Vide primo ne forte non te delectet peccatum, sed aliud te delectet, ubi facias peccatum. Amando ergo creaturam inordinate, contra usum honestum, contra licitum, contra ipsius Creatoris legem et voluntatem amando creaturam peccas. Non ipsum peccatum amas: sed male amando quod amas, illaquearis peccato. Escam in reti appetis, et nesciens peccato vesceris; idemque sic defendis: Si peccatum est multum bibere, quare vinum instituit Dominus? Si peccatum est aurum amare, amator sum auri, non Creatoris: Creator auri Deus est; quare creavit quod amare malum est? Sic caetera quae amas male, in quibus est omnis luxuria, ubi committuntur multa flagitia: attende, inspice, considera, quia omnis creatura Dei bona est, et illic peccatum non est, nisi quia male uteris. Hoc ergo audi, o homo. Dicis, quare Deus instituit quod me amare prohibet? Non ipse institueret, et non esset quod ego amarem; non institueret creaturam, quam me jubet non amare; et non esset quod amarem, et amando damnarer. Si vocem habere posset ipsa creatura, quam male amas quia nec te amas, responderet tibi: Nolles ut faceret me Deus, ne esset quod amares; nunc ergo vide quam iniquus sis, et in ipsis verbis tuis iniquissimus deprehendaris: velles ut Deus faceret te, qui est super te, et nolles faceret aliud bonum. Quod tibi fecit Deus, bonum est: sed alia sunt magna bona, alia parva bona; alia terrestria bona, alia spiritualia bona, alia temporalia bona: omnia tamen bona, quia bonus fecit bona. Ideo quodam in loco Scripturarum divinarum dicitur, Ordinate in me charitatem 11Cant. II, 4 . Bonum aliquid te fecit Deus, sub se fecit aliquid inferius et sub te; sub alio es, super aliud es: noli relicto superiore bono, curvare te ad inferius bonum. Rectus esto, ut lauderis: quia laudabuntur omnes recti corde. Unde enim peccas, nisi quia inordinate tractas res quas in usum accepisti? Esto bene utens rebus inferioribus, et eris recte fruens bono superiore.