In Donatistas dominici gregis divisores. Attendite, fratres mei: Pasce, inquit, oviculas meas, pasce agnos meos 9Joan. XXI, 15-17 . Pasce oves meas: numquid dixit, Tuas? Pasce, bone serve, oves dominicas, habentes dominicum characterem. Numquid enim Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Petri et Pauli baptizati estis 10I Cor. I, 13 ? Ergo pasce oves ejus, ablutas Baptismo ejus, signatas nomine ejus, redemptas sanguine ejus, Pasce, inquit, oves meas. Nam haeretici servi mali et fugitivi, quod non emerunt dividentes sibi, et de furtis peculia tanquam propria facientes, suas oves sibi videntur pascere. Nam quid est aliud, rogo vos, Nisi te ego baptizavero, immundus eris, Nisi Baptismum meum habueris, ablutus non eris? Itane non audistis, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 11Jerem. XVII, 5 ? Proinde, charissimi, quos baptizavit Petrus, oves Christi sunt; et quos baptizavit Judas, oves Christi sunt. Nam videte quid dicat sponsus dilectae suae in Cantico canticorum, quando ei dixit sponsa, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta, super greges sodalium tuorum. Annuntia, inquit, mihi, ubi pascis, ubi cubas in meridie, in splendore veritatis, in fervore charitatis. Quare times, o dilecta? quid times? Ne forte fiam, inquit, sicut operta, id est, sicut obscura, sicut non Ecclesia; quia Ecclesia non est operta: Non enim potest civitas abscondi super montem constituta 12Matth. V, 14 . Et errando incurram, non in gregem tuum, sed in greges sodalium tuorum. Etenim haeretici sodales dicuntur. A nobis exierunt 13I Joan. II, 19 : ad unam nobiscum mensam, antequam exirent, accesserunt. Ergo quid ei respondetur? Nisi cognoveris temetipsam: sponsus dicit, interroganti respondet, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. O verax inter haereses, nisi cognoveris temetipsam: quia de te praedicta sunt tanta, « In semine tuo benedicentur omnes gentes 14Gen. XXII, 18: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum 15Psal. XLIX, 1: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 16Psal. II, 8: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum » 17Psal. XVIII, 5: de te testimonia ista praedicta sunt. Nisi ergo cognoveris temetipsam, exi tu. Ego enim te non ejicio, ut dicant de te qui remanserint, Ex nobis exierunt. Exi tu in vestigiis gregum: non gregis, de quo dictum est, Erit unus grex et unus Pastor 18Joan. X, 16 . Exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos 19Cant. I, 6, 7 : non sicut Petrus, oves meas. Pro his commendatis sibi ovibus Petrus meruit martyrio coronari, quod hodierna solemnitate per orbem meruit celebrari.
Sermones
Notes
- 9. Joan. XXI, 15-17
- 10. I Cor. I, 13
- 11. Jerem. XVII, 5
- 12. Matth. V, 14
- 13. I Joan. II, 19
- 14. Gen. XXII, 18
- 15. Psal. XLIX, 1
- 16. Psal. II, 8
- 17. Psal. XVIII, 5
- 18. Joan. X, 16
- 19. Cant. I, 6, 7