Armatus Deus quomodo intelligendus. Framea Dei, Ecclesia. Framea Dei, anima justi. Absit autem ut armatum Deum quibusdam corporalibus instrumentis puerili corde credamus. Cujusmodi quippe arma sint illa, quibus ab armato Deo solent ejus milites adjuvari, ipsi confitentur adjuti, ubi exclamantes et gratias agentes dicunt: Domine, ut scuto bonae voluntatis coronasti nos 11Psal. V, 13 . Framea vero Dei, hoc est gladius Dei, quam frameam corpus Christi quod est Ecclesia, adversus eos qui se persequuntur, precatur effundi atque concludi; potest quidem intelligi, ubi ipse Salvator suo corpori dicit, Non veni pacem mittere in terram, sed gladium 12Matth. X, 34 . Quo gladio spirituali à martyribus suis coelestia concupiscentibus gaudia, terrenos male blandos separavit affectus, quibus de coelo ad terram revocarentur astricti, nisi gladius intercideret Christi. Sed est etiam alia evidentissima Dei framea anima justi in manu Dei; de qua illi in Psalmo dicitur: Erue animam meam ab impiis, frameam tuam ex inimicis manus tuae 13Psal. XVI, 13 et 14 . Quod dixit, animam meam; hoc repetivit, frameam tuam; quod dixit, ab impiis; hoc repetivit, ex inimicis manus tuae.