TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus in crucis cathedra docens regulam pietatis. Discipulum imitatorem habet Stephanum. Quod Stephanus humilis, Christus sublimis: quod ille ad terram inclinatus, hoc Christus in ligno suspensus. Nam recolite quia et ipse ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 11Luc. XXIII, 34 . Sedebat in cathedra crucis, et docebat Stephanum regulam pietatis. O Magister bone, bene pronuntiasti, bene docuisti. Ecce discipulus tuus orat pro inimicis suis, orat pro lapidatoribus suis. Ostendit quomodo te debuerit imitari sublimem humilis, creatorem creatura, mediatorem victima, Deum et hominem homo: Deum, sed tamen in cruce hominem; Deum Christum, sed in cruce hominem, quando dicebat clara voce, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.

Notes

  1. 11. Luc. XXIII, 34