TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christi corpus in coelo. Audistis quod de Evangelio modo recens sonuit in auribus nostris: Elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret eis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum 4Luc. XXIV, 50 et 51 . Qui ferebatur in coelum? Dominus Christus. Qui Dominus Christus? Dominus Jesus. Quid enim, separaturus es hominem a Deo, et facturus es aliam personam Dei, aliam hominis, u jam non sit Trinitas, sed quaternitas? Quomodo tu homo anima es et corpus; sic Dominus Christus Verbum, anima et corpus. Sed Verbum non recessit a Patre: et ad nos venit, et Patrem non deseruit; et in utero carnem accepit, et mundum rexit. Quid ergo levatum est in coelum, nisi quod sumptum est de terra? id est, caro illa, corpus illud, de quo loquens ad discipulos ait: Palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. Credamus hoc, fratres: et si argumenta philosophorum difficile solvimus; illud quod demonstratum est in Domino, sine difficultate fidei teneamus. Illi garriant, nos credamus.

Notes

  1. 4. Luc. XXIV, 50 et 51