Christus post resurrectionem conversatur cum discipulis, ut in fide confirmentur. Ascendit in coelum, ne remaneant in carne. Sane propter infirmitatem discipulorum suorum: non enim deerant etiam in illo numero, quos diabolus infidelitate tentaret, ita ut quidam discipulus ejus in ipsa specie in qua noverat, non tamen magis fidem haberet viventibus membris, quam recentibus cicatricibus 1Joan. XX, 25: ergo ad eorum confirmationem dignatus est post resurrectionem vivere cum illis quadraginta diebus integris, ab ipso die passionis suae usque in hodiernum diem, intrans et exiens, manducans et bibens, sicut dicit Scriptura 2Act. I, 3, 4; confirmans hoc redditum esse oculis eorum post resurrectionem, quod ablatum erat per crucem. Verumtamen non illos voluit in carne remanere, nec carnali dilectione diutius retinere. Eo enim animo volebant eum esse semper carnaliter secum, quo animo etiam Petrus timebat eum pati. Videbant enim secum magistrum, confortatorem et consolatorem et protectorem hominem, quales videbant se ipsos. Si tale aliquid non viderent, absentem credebant; cum ubique ille majestate sit praesens. Tuebatur autem eos revera, quemadmodum ipse dicere dignatus est, tanquam gallina pullos suos 3Matth. XXIII, 37. Sicut enim gallina propter infirmitatem pullorum et ipsa infirmatur. Si enim recordamini, ante oculos nostros sunt tantae aves, quae pullos faciunt; non videmus aliquam avem infirmari cum pullis, nisi gallinam: et ideo de illa Dominus similitudinem duxit; quia propter infirmitatem nostram et ipse susceptione carnis infirmari dignatus est. Oportebat autem ut erigerentur aliquantum, et jam inciperent eum spiritualiter cogitare, tanquam Verbum Patris, Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia: et non eos sinebat caro, quam videbant. Proderat ergo illis confirmari in fide per conversationem ejus secum quadraginta diebus: sed plus proderat eis, ut se ab oculis eorum subtraheret; et qui in terra tanquam frater conversatus fuerat, de coelo tanquam Dominus subveniret; discerentque illum cogitare secundum Deum. Hoc enim evangelista Joannes sonuit: si quis advertat, si quis intelligat. Ait enim Dominus: Non turbetur cor vestrum. Si me diligeretis, inquit, gauderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater major me est 4Joan. XIV, 1, 28 . Et alio loco, dicit: Ego et Pater unum sumus 5Id. X, 30 . Tantamque sibi aequalitatem vindicat, non rapina, sed natura, ut hoc diceret cuidam discipulo dicenti sibi, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: et ille, Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et Patrem nescitis? Qui me vidit, vidit et Patrem 6Id. XIV, 8, 9 . Quid est, Qui me vidit? Si secundum oculos carnis, viderunt et qui crucifixerunt. Quid est ergo, Qui me vidit; nisi, qui intellexit, qui oculo cordis vidit. Quomodo enim sunt aures interiores, quas quaerebat Dominus, cum diceret, Qui habet aures, audiat 7Matth. XI, 15 , cum ante illum nullus surdus staret: sic est etiam aspectus interior cordis, quo si quis viderat Dominum, viderat Patrem; quia aequalis est Patri.