Mutato reo judex mutatur. Itaque, fratres, sicut dicere coeperam, non est unde reprehendamus Deum. Quid contra illum dicamus, non erit, cum venerit judicare. Cogitet unusquisque peccata sua, et modo illa emendet, cum tempus est. Sit fructuosus dolor, non sit sterilis poenitudo. Tanquam hoc dicit Deus: Ecce indicavi sententiam, sed nondum protuli; praedixi, non fixi. Quid times, quia dixi, Si mutaris, mutatur? Nam scriptum est quod poeniteat Deum 12Gen. VI, 6. Numquid quomodo hominem, sic poenitet Deum? Nam dictum est, Si poenituerit vos de peccatis vestris, poenitebit et me de omnibus malis quae facturus eram vobis 13Jerem. XVIII, 8 . Numquid quasi errantem poenitet Deum? Sed poenitentia dicitur in Deo mutatio sententiae. Non est iniqua, sed justa. Quare justa? Mutatus est reus, mutavit judex sententiam. Noli terreri. Sententia mutata est, non justitia. Justitia integra manet: quia mutato debet parcere qui justus est. Quomodo pertinaci non parcit, sic mutato parcit. Ipse rex est indulgentiae, qui dator est legis. Misit legem, venit cum indulgentia. Reum te fecerat lex, absolvit te qui dedit legem. Imo non absolvit: nam absolvere est innocentem judicare: donat potius peccata converso. Omnes enim sunt rei, qui peccatis suis involuti sunt. Nemo se optet absolvi: omnes veniam deprecemur. Venia vero datur mutato: et erimus securi, cum audierimus, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.