Judaei Christianorum servi. Attendite mysterium. Ecce Judaeus servus est Christiani. Et hoc manifestum est, et implevit orbem terrarum, sicut videtis, Jacob. Et ut noveritis quia de futuro dicebantur ista, considerate ipsam historiam, et videte quia non sunt impleta in ipsis duobus, Major serviet minori 12Id. XXV, 23 . Ditatus enim legitur Esau multum, et regnare coepit in tota abundantia 13Id. XXXVI, 7. Ille autem Jacob, ut pasceret oves alienas. Et cum coepisset redire, et timere fratrem suum, sicut modo legebatur, mittit munera nescio quanta pecorum, mittit et servum qui dicat, Ecce munera fratris tui 14Id. XXXII, 18 . Noluit eum videre, priusquam muneribus placaret; et postea illum acceptis muneribus vidit. Et cum ad eum Jacob venisset, adoravit eum a longe 15Id. XXXIII, 3. Quomodo ergo, Major serviet minori, quando minor videtur adorare majorem? Sed ideo ista in historia non sunt impleta, ut intelligantur de futuro dicta. Minor filius accepit primatum, et major filius perdidit primatum. Ecce Jacob implevit terram, tenuit gentes et regna. Jussit imperator Romanus, jam Christianus, ut ad ipsam Jerusalem non accederent Judaei. Et sparsi per orbem terrarum, facti sunt quasi custodes Librorum nostrorum. Quomodo servi, quando eunt in auditorium domini ipsorum, portant post illos codices, et foris sedent; sic factus est filius major filio minori. Nam aliquando movent aliqua in Scripturis; et de Judaeorum codicibus certi aliquid cognoscitur. Ideo ergo sparsi sunt, ut nobis Libros servent. Major ergo minori servit. Videte enim cum quanta dignitate sit populus Christianus, et in quanta defectione sit populus Judaeorum. Quando forte ausi sunt vel modicum movere se contra Christianos, quae illis contigerint audistis in recenti tempore. Ergo modo verum est, Major serviet minori. Quomodo ergo illa benedictio, Erit tibi a rore coeli et a fertilitate terrae? Quomodo minorem, sic et majorem benedixit. Sed majori dictum est, Et eris servus fratris tui. Et erit hoc, cum solveris jugum ejus a cervice tua. Quanti sunt qui solverunt jugum a cervice sua, et facti sunt fratres nostri. Quanti Judaei crediderunt, attendite. Et modo, si quem Judaeum inveneris, et evangelizaveris illi Dominum Jesum Christum, et crediderit, nonne solvit jugum a cervice sua? Et quanta hoc fecerunt primis temporibus fidei millia? Omnino qui tunc crediderunt, sicut legimus, ex servis facti sunt fratres et cohaeredes.