Mors animae plus timenda quam corporis. Verumtamen ego interrogare volo periclitantem, et isto nomine mea viscera commoventem; quoniam dicit, Curre propter animam. Facile huic ego respondeo: Ego quidem curro propter carnem tuam; utinam tu curreres propter animam tuam. Et tu noveris quia propter corpus tuum curro, non propter animam tuam. Melius audio Christum vera dicentem, quam te timore falso murmurantem. Ipse enim Dominus dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 8Matth. X, 28 . Certe propter animam tuam me vis currere: ecce quem times, et sub cujus comminationibus expallescis, non potest occidere animam tuam: usque ad corpus saevit, tu noli saevire in animam tuam. Ab illo occidi non potest, a te potest; non lancea, sed lingua. Inimicus qui te percutit, finit hanc vitam: Os autem quod mentitur, occidit animam 9Sap. I, 11 . Ex his ergo quae in hoc tempore homines timent, conjiciant quae timere debeant. Timet enim carcerem, et non timet gehennam? Timet quaestionarios tortores, et non timet infernales angelos? Timet cruciatum temporalem, et non timet poenas ignis aeterni? Postremo timet ad modicum mori, et non timet in aeternum mori?