TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Resurrectionis fides, solatium in morte charorum. Mors paena peccati. Est autem fides nostra maxime discreta ab omni fide Gentilium in resurrectione mortuorum. Hanc enim illi omnino non recipiunt: quia ubi recipiant, non habent. A Domino enim praeparatur voluntas hominis, ut sit fidei receptaculum 6Prov. VIII, 35, sec. LXX. Dicit Judaeis Dominus: Sermo meus non capit in vobis 7Joan. VIII, 37 . Ergo in his capit, in quibus invenit quod capiat. In his enim invenit quod capiat sermo qui capit, quos Deus pollicendo non decipit. Ille enim qui quaerit ovem perditam 8Luc. XV, 4, et quam quaerit novit, et ubi quaerat, et quomodo ejus membra dispersa colligat, et in unam salutem redigat, et ita restituat ut eam ulterius non perdat. Consolemur ergo nos invicem, et in his sermonibus nostris. Potest non dolere cor humanum defuncto charissimo: melius tamen cum dolet sanatur cor humanum quam non dolendo fit inhumanum. Maria Domino cohaerebat, et mortuum fratrem dolebat. Sed quid miraris quia Maria dolebat tunc, cum ipse Dominus flebat? Movere autem quemvis potest, quomodo flebat mortuum, se continuo jubente victurum 9Joan. XI? Non mortuum flebat, quem ipse suscitavit; sed mortem, quam sibi homo peccando comparavit. Si enim peccatum non praecessisset, sine dubio mors secuta non fuisset. Secuta est ergo mors etiam corporis, quam praecessit mors animae. Mors animae praecessit deserendo Deum, et mors corporis secuta est deserente anima. Hac deseruit volens, hac coacta est deserere nolens. Tanquam illi diceretur: Recessisti ab eo quem diligere debuisti, recede ab eo quod dilexisti. Quis enim vult mori? Prorsus nemo: et ita nemo, ut beato Petro diceretur, Alter te cinget, et feret quo tu non vis 10Jaan. XXI, 18 . Si ergo nulla esset mortis amaritudo, non esset magna martyrum fortitudo.

Notes

  1. 6. Prov. VIII, 35, sec. LXX
  2. 7. Joan. VIII, 37
  3. 8. Luc. XV, 4
  4. 9. Joan. XI
  5. 10. Jaan. XXI, 18