Pastores ne vitiis parcant, multitudinis conciliandae causa. Absit ergo ut dicamus vobis: Vivite ut vultis, securi estote, Deus neminem perdet, tantummodo fidem christianam tenete; non perdet ille quos redemit, non perdet pro quibus sanguinem fudit. Et si spectaculis volueritis oblectare animos vestros, ite; quid mali est? Et festa ista quae celebrantur per universas civitates in laetitia convivantium, et publicis mensis se ipsos ut putant jucundantium, re vera magis perdentium, ite, celebrate: magna est Dei misericordia, quae totum ignoscat. Coronate vos rosis, antequam marcescant 14Sap. II, 8. In domo Dei vestri quando volueritis, convivamini; implemini cibo et vino cum vestris: ad hoc enim data est ista creatura, ut ea perfruamini; non enim impiis et Paganis eam dedit Deus, et vobis non dedit. Haec si dixerimus, forte congregabimus turbas ampliores: et si sunt quidam qui nos sentiant haec dicentes non recte sapere, paucos offendimus, sed multitudinem conciliamus. Quod si fecerimus, non verba Dei, non verba Christi dicentes, sed nostra; erimus pastores nosmetipsos pascentes, non oves.