TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mali foris et intus tolerandi. --Esto ergo bonus, et tolera malum. Esto simpliciter bonus, et dupliciter tolera malum. Bonus, nonnisi intus: nam si non intus, nusquam bonus. Esto ergo bonus intus, malum tolera et foris et intus. Foris tolera haereticum, tolera paganum, tolera Judaeum; tolera et intus malum Christianum. Quia inimici hominis domestici ejus (Michaeae VII, 6) . Patiens molestos multos intus malos stomacharis, indignaris, quasi jam venerit tempus ventilationis. In tritura positus es, in tritura es adhuc, area trituratur adhuc; adhuc grana et manipuli, cum Gentes credunt, ad aream colliguntur. Putas esse te posse in area triticum solum? Erras. Geme in area, ut gaudeas in horreo. Fiunt multa mala a christianis malis: illi qui foris sunt, et nolunt esse christiani, inveniunt occasiones ad excusationes. Hortatori suo ut credat, ista respondet: Vis me esse quod est ille et ille? Et nominat illum et illum: aliquando et verum dicit. Cum autem verum non potest inveniri, quid magnum est calumniari? Cum ille non trepidat calumniari, facit alium quod non videt suspicari. Tu cum audieris hominem ista dicentem, forte quia nosti fratres tuos malos, dicis apud te ipsum, Verum dicit: Periculis in falsis fratribus. Sed noli deficere; quod ille quaerit, tu esto. Esto bonus christianus, ut convincas calumniosum paganum.