TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vita in Psalmo quaenam proponitur. Quod itaque non de vita et diebus hujus temporis loquatur Spiritus Dei, dicens, Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? sequentia docent. Talia enim praecepta subjungit, quibus obaudiendo vitam et dies bonos habere possimus, ut haec vita quam nunc agimus, et hi dies pro eisdem praeceptis implendis plerumque amittendi sint. Proinde si hanc vitam, in qua nunc sumus, intellexerimus in eo quod dictum est, Quis est homo qui vult vitam? et propter hanc habendam quae connectuntur praecepta faciamus; quid acturi sumus, cum aliquis in malitia potens mortem nobis fuerit comminatus, nisi falsum testimonium dixerimus? Profecto enim si fecerimus quod hic jubetur, Cohibe linguam tuam a malo, ut propter hoc praeceptum testimonii fallaciam recusemus, quasi decepti videbimur: quia propter habendae vitae cupiditatem praeceptum servare suscepimus, et eam magis praeceptum servando perdidimus. Porro si vitam intellexerimus in aeternum beatam, quam post istam Deus dabit obedientibus sibi; de qua Dominus dixit ad quemdam, Si vis venire ad vitam, serva mandata 4Matth. XIX, 17 : tunc vero interrogati, Quis est homo qui vult vitam; respondemus nos velle vitam, et si etiam sub ipso percussoris ictu veritatem servabimus in testimonio, mortem contemnimus in mundo, vitam consequimur in coelo.

Notes

  1. 4. Matth. XIX, 17