Duri Judaei in Stephanum. Imitetur tamen Dominum suum beatissimus Stephanus. Miro modo inter lapides patiebatur duros, mittentes, quid, nisi quod erant? Ut sciatis quia duros patiebatur; hoc illis dixit: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Mori vis, festinas lapidari, ardes coronari. Vos semper Spiritui sancto restitistis. Talia cum diceret, fremebant illi, et stridebant dentibus suis. Adde, Stephane, adde quod non ferant, adde quod sustinere non possint: adde unde te possint lapidare, ut inveniamus quod celebrare. Aperti sunt coeli: vidit Martyr martyrum caput; vidit Jesum stantem ad dexteram Patris: vidit, ut non taceret. Non illi videbant, sed invidebant; et ideo non videbant, quia invidebant. Non tacuit ille quod vidit, ut perveniret ad eum quem vidit. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram majestatis. Illi continuerunt aures suas, quasi contra blasphemiam. Agnoscitis illos in Psalmo: Sicut aspidis, inquit, surdae et obturantis aures suas, ne audiat vocem incantantis, et medicamentum medicatum a sapiente 3Psal. LVII, 5, 6 . Sicut enim dicuntur aspides, quando incantantur, ut non prorumpant et exeant de cavernis suis, premere unam aurem ad terram, et de cauda sibi alteram obturare, et tamen incantator producit illas: sic et isti adhuc in cavernis suis stridebant, quando in suis cordibus aestuabant. Nondum prorumpebant: obturaverunt aures suas. Jam prorumpant, appareant qui sint: ad lapides currant. Cucurrerunt, lapidaverunt.