TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tempore misericordiae utendum ad poenitentiam. Vitro fragiliores sumus. Evangelium audivimus, et in eo Dominum eos arguentem, qui faciem coeli norunt probare, et tempus fidei regni coelorum appropinquantis nesciunt invenire. Judaeis autem hoc dicebat: sed etiam ad nos sermo pervenit. Dominus autem ipse Jesus Christus Evangelii sui praedicationem ita coepit: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum 1Matth. IV, 17 . Similiter et Joannes Baptista et praecursor ipsius ita coepit: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum 2Id. III, 2 . Et modo corripit eos Dominus, qui nolunt agere poenitentiam, appropinquante regno coelorum. Regnum coelorum, sicut ipse ait, non veniet cum observatione. Et iterum ipse ait: Regnum coelorum intra vos est 3Luc. XVII, 20, 21 . Prudenter ergo accipiat unusquisque monita praeceptoris, ut non perdat tempus misericordiae Salvatoris, quae modo impenditur, quamdiu generi humano parcitur. Ad hoc enim parcitur homini, ut convertatur, et non sit qui damnetur. Viderit Deus quando veniat finis saeculi: est tamen modo tempus fidei. Finis saeculi utrum hic aliquem nostrum inveniat, nescio: et fortasse non inveniet. Tempus cuique nostrum, proximum est, quia mortales sumus. Inter casus ambulamus. Si vitrei essemus, minus casus timeremus. Quid fragilius vase vitreo? Et tamen servatur, et durat per saecula. Etsi enim casus vitreo vasi timentur, senectus ei et febris non timetur. Nos ergo fragiliores et infirmiores sumus: quia et casus omnes qui non cessant in rebus humanis, fragilitate utique nostra quotidie formidamus; et si ipsi casus non accedant, tempus ambulat: vitat homo ictum, numquid vitat exitum? vitat quae extrinsecus eveniunt, numquid quod intus nascitur pellitur? Denique nunc lumbricos gignunt interiora, nunc morbus quilibet subito occupat: postremo quantumvis homini parcatur, novissime senectus cum venerit, non est quo differatur.

Notes

  1. 1. Matth. IV, 17
  2. 2. Id. III, 2
  3. 3. Luc. XVII, 20, 21