TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non in carne, sed in spiritu esse. Denique audite ipsum, quaestionem sine ulla dubitatione solventem. Vivens utique in hoc corpore loquebatur: et tamen adjunxit, Vos autem non estis in carne. Putas, est aliquis hic in nobis, cui dictum est? Ecce populo Dei dixit, Ecclesiae dixit: Romanis quidem scribebat; sed universae Christi Ecclesiae dixit; sed tritico dixit, non paleae; massae dixit latenti, non stipulae apparenti. Unusquisque in corde suo agnoscat. Nos auribus loquimur, conscientias non videmus: tamen secundum ea quae superius locuti sumus, existimo in nomine Christi esse in plebe Christi quibus dictum est, Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Non estis in carne, quia non facitis opera carnis consentiendo concupiscentiis carnis; sed estis in Spiritu, quia secundum interiorem hominem condelectamini legi Dei: et hoc est, Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Nam si de spiritu vestro praesumitis, adhuc in carne estis. Si ergo non estis in carne, ut in Spiritu Dei sitis; tunc enim in carne non estis. Nam si recedat Spiritus Dei, pondere suo spiritus hominis revolvitur in carnem, redit ad facta carnalia, redit ad concupiscentias saeculares: et erunt illius hominis pejora novissima quam erant prima 33Luc. XI, 26. Sic ergo habete liberum arbitrium, ut imploretis auxilium. Non estis in carne, et hoc ex viribus vestris? Absit. Unde ergo?

Notes

  1. 33. Luc. XI, 26