Apostoli interpretatio duplex. Sic ergo, quantum mihi videtur, salva fide, intelligi potest utriusque fornicationis malum, tam specialis, quam universalis, in hoc uno capitulo tanti et tam magni doctoris, ubi ait, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: ut aut exaggeratio facta sit ab Apostolo hujus specialis fornicationis, qua in corpus proprium peccari recte intelligitur; quia nusquam sic totus homo corporis ipsius voluptati addicitur, et ineffabiliter vel inevitabiliter affigitur, ut in comparatione hujus tanti mali, caetera peccata extra corpus esse videantur, etiamsi per corpus exerceantur. Quemadmodum solius fornicationis vis quaedam imperiosae libidinis, conditioni suae subdit, propriumque ipsius corporis mancipium pessimum facit, tempore maxime ipsius immundissimae operationis; ut aliud quid praeter quod agit in ipso corpore, non sit liberum humanae menti vel cogitare, vel intendere. Si autem etiam generalem significare voluit Apostolus fornicationem, propter quam dixisse videatur, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: sic accipiendum est et intelligendum, ut quisque dum non adhaeret Deo, qui adhaeret mundo, omnia temporalia diligens et concupiscens, merito in corpus proprium peccare dicatur, id est, universae concupiscentiae carnali deditus et subditus factus, tanquam totus creaturae servus ab ipso Creatore alienus, per illam initium omnis peccati superbiam, cujus superbiae initium est, ut scriptum est, apostatare a Deo 9Eccli. X, 15, 14 . A quo generali fornicationis malo quisque alienus, quodcumque aliud peccatum potuerit ut homo corruptibilis adhuc et mortalis incurrere, hoc intelligatur extra corpus esse; id est, extra corporeae et temporalis omnis concupiscentiae malum, alienum esse, extra corpus, ut saepe dictum est, esse. Tantummodo enim carnalis et generalis concupiscentiae malo per omnia fornicatur anima a Deo, tanquam corporalibus et temporalibus desideriis et delectationibus illigata et devincta, in corpus proprium peccat, cujus universaliter concupiscentiae serviens, incurvatur mundo, et alienatur a Deo: quod est, ut dictum est, Initium superbiae hominis, apostatare a Deo. Propter quod generalis fornicationis cavendum malum, beatus Joannes admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo; quoniam quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut ille manet in aeternum 10I Joan. II, XV, 17 . Ista ergo dilectio mundi, quae universalem in se concupiscentiam continet mundi, generalis est fornicatio, qua peccatur in corpus proprium; eo quod omnibus corporalibus et visibilibus et temporalibus desideriis et voluptatibus humanus indesinenter servit animus, ab ipso Creatore universorum desolatus atque derelictus.