Corde recedendum a malis, non corpore. Certe jam manifestum est prudentiae vestrae, quomodo accipienda sint omnia talia testimonia Scripturarum: ut quando Scriptura sonat, recedere nos debere a malis, non aliud intelligere jubeamur, nisi ut corde recedamus; ne majus malum in separatione bonorum committamus, quam in malorum conjunctione fugiamus, sicut ipsi Donatistae fecerunt. Qui si vere boni malos arguerent, ac non potius ipsi mali bonos infamarent, qualeslibet pro pace tolerarent, qui Maximianistas receperunt tanquam integros, quos tanquam perditos antea damnaverunt. Certe manifeste dixit propheta, Recedite et exite inde, et immundum ne tetigeritis. Ego ut intelligam quod dixit, attendo quod fecit. Facto suo mihi exponit dictum suum. Dixit, Recedite. Quibus dixit? Utique justis. A quibus ut recederent, dixit? Utique a peccatoribus et iniquis. Quaero, a talibus utrum ipse recesserit? Invenio quod non recesserit. Ergo aliter intellexit. Nam utique prior faceret quod praecepit. Recessit corde, objurgavit atque arguit. Continendo se a consensu non tetigit immundum: objurgando autem exiit liber in conspectu Dei; cui neque sua Deus peccata imputat, quia non fecit; neque aliena, quia non approbavit; neque negligentiam, quia non tacuit; neque superbiam, quia in unitate permansit. Sic ergo, fratres mei, quotquot habetis inter vos, qui adhuc amore saeculi praegravantur, avaros, perjuros, adulteros, spectatores nugarum, consultores mathematicorum, fanaticorum, augurum, auspicum, ebriosos, luxuriosos, quidquid inter vos malorum esse nostis; quantum potestis, improbate, ut corde recedatis; ut redarguite, et exeatis inde; et nolite consentire, ut immundum non tangatis.