TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Veritas resurrectionis Christo per quadraginta dies cum discipulis agente confirmata. Solemnitate diei hujus admonemus scientes, instruimus negligentes. Ascensum Domini in coelum hodie solemniter celebramus. Dominus enim Salvator noster, posito corpore, et recepto corpore, posteaquam resurrexit a mortuis, exhibuit se discipulis viventem, quem desperaverant morientem. Posteaquam se reddidit oculis intuendum, manibus contrectandum, aedificans fidem, exhibendo veritatem; quoniam parum fuit humanae fragilitati et infirmae trepidationi tam magnum miraculum uno die exhibere, et inde subtrahere; conversatus est cum eis in terra, sicut audivimus, cum liber Actuum Apostolorum legeretur, conversatus est cum eis in terra quadraginta diebus, intrans et exiens, manducans et bibens: ut exhiberet veritatem, non quod haberet necessitatem. Ipso ergo quadragesimo die, quem hodie celebramus, eis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum.