Divites, id est superbi, exinaniendi sunt; et esurientes, id est humiles, implendi. Pharisaeus, dives; Publicanus, pauper. Sed videte quid dicat ipsa sancta Maria, plena fide, plena gratia, mater futura, virgo permansura. Quid dicit inter caetera, de quibus singulis loqui, valde multum est? Quid ait? Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes 9Luc. I . Qui sunt esurientes? Humiles, indigentes. Qui sunt divites? Superbi et inflati. Non vos longe mitto: ostendo vobis modo in uno templo divitem de illis qui dimittuntur inanes, et pauperem de illis qui implentur bonis. Ascenderunt duo in templum orare; unus pharisaeus, et alter publicanus. Pharisaeus dicebat. Quid dicebat? Attende divitem indigesta ructantem, crapulam exhalantem, sed superbiae, non justitiae: Deus, inquit, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, sicut publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Rogare veneras, an te laudare? Totum te habere dixisti: nihil tanquam egens petisti. Quomodo ergo orare venisti? Gratias tibi ago, Domine. Non dicit: Domine, da mihi gratiam. Quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri. Ergo tu solus justus? Quia non sum sicut publicanus iste. Insultas, non exsultas. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. O divitem exinaniendum! Veni, veni pauper, esuriens publicane: imo ibi sta, ubi stas. Publicanus enim de longinquo stabat. Sed Dominus humili appropinquabat. Nec oculos in coelum audebat levare. Quo oculos non levabat, ibi cor habebat. Sed percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori. O esurientem bonis implendum!