TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Joseph et Nicodemus sepelientes. Quod Joseph et Nicodemus eum sepeliunt 33Joan. XIX, 31-42; sicut nonnulli nomina interpretati sunt, Joseph interpretatur Auctus; Nicodemus autem, quia nomen est graecum, pluribus notum est quod ex victoria et populo sit compositum; quia νῖκος victoria est, δῆμος populus. Quis est ergo moriendo auctus, nisi qui dixit, Granum tritici si non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multiplicatur 34Id. XII, 24, 25 ? Et quis etiam moriendo persecutorem populum vicit, nisi qui eos resurgendo judicabit?

Notes

  1. 33. Joan. XIX, 31-42
  2. 34. Id. XII, 24, 25