TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Amore dura quaeque mitescunt. Sed in his omnibus qui haec non amant, eadem gravia patiuntur: qui vero amant, eadem quidem, sed non gravia pati videntur. Omnia enim saeva et immania, prorsus facilia et prope nulla efficit amor. Quanto ergo certius ac facilius ad veram beatitudinem charitas facit, quod ad miseriam, quantum potuit, cupiditas fecit? Quam facile toleratur quaelibet adversitas temporalis, ut aeterna poena vitetur, et aeterna requies comparetur? Non immerito ille vas electionis cum ingenti laetitia dixit: Non sunt condignae passiones hujus temporis, ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis 5Rom. VIII, 18 . Ecce unde illud jugum suave est, et sarcina levis. Et si angusta est paucis eligentibus, facilis tamen omnibus diligentibus. Dicit Psalmista: Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras 6Psal. XVI, 4 . Sed quae dura sunt laborantibus, eisdem ipsis mitescunt amantibus. Propter quod ita divinae pietatis dispensatione actum est, ut interior homo, qui renovatur de die in diem 7II Cor. IV, 16, non adhuc sub Lege positus, sed jam sub gratia exoneratus sarcinis innumerabilium observationum, quod erat revera grave jugum, sed durae cervici convenienter impositum, facilitate simplicis fidei, et bonae spei, et sanctae charitatis, quidquid molestiarum exteriori homini forinsecus intulisset ille princeps qui missus est foras, interiori gaudio leve fieret. Nihil enim tam facile est bonae voluntati, quam ipsa sibi: et haec sufficit Deo. Quantumlibet ergo saeviat iste mundus, verissime Angeli nato in carne Domino clamaverunt, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 8Luc. II, 14 : quia ejus qui natus erat, suave jugum est, et sarcina levis. Et sicut dicit Apostolus, Fidelis Deus qui nos non sinit tentari supra id quod possumus ferre; sed facit cum tentatione etiam exitum, ut possimus sustinere 9I Cor. X, 13 .

Notes

  1. 5. Rom. VIII, 18
  2. 6. Psal. XVI, 4
  3. 7. II Cor. IV, 16
  4. 8. Luc. II, 14
  5. 9. I Cor. X, 13