TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cur mundus tam acriter flagellatur. Merito fortiter flagellatur hic mundus: cognovit enim jam verba Domini mundus. Et servus, inquit, nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucis. Quare? Ut quaerat voluntatem domini sui. Servus ergo nesciens voluntatem, hoc erat mundus, antequam magnificaret Sanctum suum; servus erat nesciens voluntatem domini sui, et ideo vapulabat paucis. Servus autem jam voluntatem sciens domini sui, hoc est modo, ex quo magnificavit Deitas Sanctum suum; et non faciens voluntatem ejus, vapulabit multis. Quid ergo mirum, si mundus multum vapulat? Servus est sciens voluntatem domini et faciens digna plagis. Non ergo recuset vapulare multis 10Luc. XII, 48, 47: quoniam si non vult audire praeceptorem injuste, juste patietur ultorem. Vel non murmuret contra castigatorem, cum videat se plagis dignum, ut misericordiam mereatur: per Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

Notes

  1. 10. Luc. XII, 48, 47