TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mortuorum suscitatio a Deo, non minus credibilis quam creatio. Puto quia cum dicitur, Deus mortuos suscitaturus est, non res incredibilis dicitur: quia de Deo, non de homine dicitur. Magna res est quae fiet, et incredibilis res est quae fiet. Sed non sit incredibilis, quia vide qui facit. Ille dicitur quod suscitabit te, qui creavit te. Non eras, et es; et factus, non eris? Absit, ne credas. Mirabilius aliquid fecit Deus, quando fecit quod non erat: et tamen fecit quod non erat; et non creditur reparaturus quod erat, ab eis ipsis quos fecit quod non erant? Hoc est quod rependimus Deo, qui non eramus, et facti sumus? Hoc illi rependimus, ut eum resuscitare quod fecit non posse credamus? Haec est merces quam illi reddit creatura sua? Ideo te feci, dicit tibi Deus, o homo, antequam esses, ut non mihi credas futurum te esse quod eras, qui potuisti esse quod non eras? Sed ecce, inquit, in sepulcro quod video, favilla est, cinis est, ossa sunt: et hoc item accipiet vitam, cutem, pulpas, carnem, et resurget? quid, favilla ista, ossa ista, quae video in sepulcro? Vel in sepulcro vides favillam, vides ossa: in utero matris tuae nihil erat. Hoc vides, vel favilla sunt, vel ossa sunt: tu antequam esses, nec favilla erat, nec ossa erant; et tamen factus es, cum omnino non esses: et non credis quia ossa ista (quoquo modo sunt, qualiacumque sunt, sunt tamen) recipient formam quam habebant, cum tu acceperis quod non habebas? Crede: quia si credideris hoc, tunc suscitabitur anima tua. Et si suscitabitur anima tua nunc; Veniet hora, et nunc est : tunc bono tuo resurget caro tua, quando veniet hora, ut omnes qui sunt in monumentis, audiant vocem ejus, et prodeant. Non enim quia audis et prodis, jam gaudere debes: audi quod sequitur, Qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii. Conversi ad Dominum, etc..