Charitas ex Spiritu sancto. De ipso dictum est, Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus 5Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8 . Quid est, captivavit captivitatem? Vicit mortem. Quid est, captivavit captivitatem? Mortem procuravit diabolus, et ipse diabolus de morte Christi est captivatus. Ascendit in altum. Quid altius coelo novimus? Evidenter et ante oculos discipulorum suorum ascendit in coelum 6Act. I, 9. Hoc scimus, hoc credimus, hoc fatemur. Dedit dona hominibus. Quae dona? Spiritum sanctum. Qui tale dat donum, qualis ipse est? Magna est enim misericordia Dei: donum dat aequale sibi; quia donum ejus Spiritus sanctus est, et unus Deus tota Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Quid nobis praestitit Spiritus sanctus? Apostolum audi: Charitas Dei, inquit, diffusa est in cordibus nostris. Unde tibi, o mendice, charitas Dei diffusa est in corde tuo? Quid, aut in quo charitas Dei diffusa est in corde humano? Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus. Quare in vasis fictilibus? Ut eminentia virtutis sit Dei 7II Cor. IV, 7 . Denique cum dixisset, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; ne putaret quisque a se sibi esse quod diligit Deum, continuo addidit, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 8Rom. V, 5 . Ut ergo ames Deum, habitet in te Deus, et amet se de te; id est, ad amorem suum moveat te, accendat te, illuminet te, excitet te.