Concupiscentias perficere quid sit. Redeamus ergo ad verba, quae obscura de Apostolo proposueram, et plana jam esse videbimus. Hoc enim proposueram, quod non dixit Apostolus, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne habueritis: quia necesse est ut habeamus illas. Quare ergo non dixit, Concupiscentias carnis ne feceritis? Quia facimus eas; concupiscimus enim. Ipsum concupiscere, facere est. Sed ait Apostolus: Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. 15Rom. VII, 17 . Ergo quid tibi cavendum est? Hoc sine dubio, ne perficias. Surrexit libido damnabilis, surrexit, suggessit: non audiatur. Ardet, non se compescit, et velles ut non arderet. Et ubi est, Ut non ea quae vultis, faciatis? Noli dare membra. Ardeat sine causa, et consumit se. In te ergo fiunt ipsae concupiscentiae. Fatendum est, fiunt. Ideo dixit, Ne perfeceritis. Sed non perficiantur. Decrevisti facere, perfecisti. Perfecisti etenim, si decernas faciendum esse adulterium, et ideo non facias quia locus non est inventus, quia opportunitas non datur, quia forte illa casta est de qua videris esse commotus: ecce jam illa casta est, et tu adulter es. Quare? Quia perfecisti concupiscentias. Quid est, perfecisti? In animo tuo faciendum esse adulterium decrevisti. Jam, quod absit, si et membra fuerint operata, in mortem devolutus es.