Error quorumdam circa veritatem resurrectionis. Sed intendite, fratres, rogamus vos; non est res parvi pendenda, de fide nostra agitur: cui non tam a Paganis cavendum est, quam a quibusdam perversis, qui se Christianos dici et videri volunt. Non enim deerant etiam sub Apostolis, qui dicerent resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam perverterent, de quibus Apostolus, Qui circa veritatem, inquit, erraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse; et fidem quorumdam subverterunt 39II Tim. II, 18 . Non autem vacat quod non ait, A veritate aberraverunt; sed, circa veritatem, non tamen veritatem tenuerunt. Mors ergo tollitur, et non erit quodam modo: sicut Apostolus ait, Absorbebitur mortale a vita 40II Cor. V, 4 . Sic enim dictum est et de Domino, quia deglutivit mortem 41I Petr. III, 22. Non enim quasi recedit mors habens aliquam substantiam suam: sed in ipso corpore ubi erat, esse desinet, ut speciem videas, speciem teneas, quaeras corruptionem et mortalitatem, et non invenias. Discessit ergo aliquo corruptio? Non: sed ibi interempta est, ibi absorpta est. Propterea cum dixisset, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem induere: tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Et non ait, Discessit mors in victoriam; sed, Absorpta est mors in victoriam. Quomodo ergo illi circa veritatem aberraverunt? Quia veram dixerunt resurrectionem unam, sed aliam negaverunt.