TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Gradus a timore ad sapientiam. Isaias etiam propheta cum septem illa notissima dona spiritualia commendaret, incipiens a sapientia pervenit ad timorem Dei, tanquam de sublimi descendens ad nos, ut nos doceret ascendere. Inde ergo coepit, quo volumus pervenire; et illuc pervenit, unde debemus incipere. Requiescet in eo, inquit, Spiritus Dei, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini 5Isai. XI, 2, 3 . Sicut ergo ille, non deficiendo, sed docendo a sapientia usque ad timorem descendit; sic nos, non superbiendo, sed proficiendo a timore usque ad sapientiam oportet ascendere. Initium enim sapientiae timor Domini. Ipsa est enim convallis plorationis, de qua Psalmus dicit, Ascensiones in corde ejus disposuit in convalle plorationis. Per convallem quippe humilitas significatur. Quis est autem humilis, nisi timens Deum, et eo timore conterens cor in lacrymis confessionis et poenitentiae? Quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit 6Psal. L, 19 . Sed non timeat ne in convalle remaneat. In ipso enim corde contrito et humiliato, quod Deus non spernit, ascensiones per quas in illum assurgamus, ipse disposuit. Nam ita Psalmus dicit: Ascensiones in corde ejus disposuit in convalle plorationis, in locum quem disposuit 7Psal. LXXXIII, 6, 7 . Ubi fiunt ascensiones? In corde, inquit. Sed unde ascendendum est? Utique a convalle plorationis. Et quo ascendendum est? In locum, inquit, quem disposuit. Quis iste est locus, nisi quietis et pacis? Ibi enim est illa clara, et quae nunquam marcescit sapientia. Unde ad nos exercitandos quibusdam doctrinae gradibus descendit Isaias a sapientia usque ad timorem, a loco scilicet sempiternae pacis usque ad convallem temporalis plorationis: ut nos in confessione poenitentiae dolendo, gemendo, flendo, non remaneamus in dolore et gemitu et fletu; sed ascendentes ab ista convalle in montem spiritualem, ubi civitas sancta Jerusalem mater nostra aeterna fundata est, imperturbabili laetitia perfruamur. Ergo ille cum praeposuisset sapientiam, lumen scilicet mentis indeficiens, adjunxit intellectum: tanquam quaerentibus unde ad sapientiam veniretur, responderet, Ab intellectu; unde ad intellectum, A consilio; unde ad consilium, A fortitudine; unde ad fortitudinem, A scientia; unde ad scientiam, A pietate; unde ad pietatem, A timore. Ergo ad sapientiam a timore; quia initium sapientiae timor Domini. A convalle plorationis usque ad montem pacis.

Notes

  1. 5. Isai. XI, 2, 3
  2. 6. Psal. L, 19
  3. 7. Psal. LXXXIII, 6, 7