Cur genealogia Christi deducitur per Joseph. Joseph verus maritus Mariae. Altera illorum calumniatio est. Per Joseph, inquiunt, generationes Christi, et non per Mariam numerantur. Attendat paulisper Sanctitas vestra. Non, inquiunt, per Joseph debuit. Quare non debuit per Joseph? Numquid non erat maritus Mariae Joseph? Non, inquiunt. Quis hoc dicit? Scriptura enim dicit angelica auctoritate quod maritus erat. Noli timere, inquit, accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in illa natum est, de Spiritu sancto est. Ei quoque jubetur ut puero nomen imponat, quamvis non de semine suo nato. Pariet, inquit, filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Sed hoc intendit Scriptura, quod non sit natus de semine Joseph, cum sollicito unde esset illa gravis utero, dicitur, De Spiritu sancto est. Et tamen paterna ei non aufertur auctoritas; cum jubetur puero nomen imponere. Denique et ipsa virgo Maria bene sibi conscia quod non ex ejus complexu et concubitu conceperit Christum, tamen eum patrem Christi dicit.