TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nemo hic vivit sine peccato. Beatissimus Joannes apostolus salubriter et veraciter scribens, inter caetera ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. His verbis docuit beatus Joannes, imo ipse Dominus Jesus non se tacens per Joannem, neminem in ista carne, in isto corruptibili corpore, in ista terra, in isto maligno saeculo, in ista vita tentationibus plena, neminem hic vivere sine peccato. Absoluta sententia est, nec expositore indiget: Si dixerimus quia peccatum non habemus. Quis est enim qui non habet peccatum? Sicut Scriptura dicit, Nec infans cujus est vita diei unius super terram 1Job XIV, 4, sec. LXX . Talis parvulus peccatum non fecit, sed de parentibus traxit. Ergo nullo modo quisquam potest dicere, non se habuisse peccatum. Sed accessit per fidem ad lavacrum regenerationis homo fidelis, et omnia dimissa sunt ei; jam sub gratia vivit, in fide vivit, membrum Christi factus est, templum Dei factus est: et tamen sic quomodo membrum Christi et templum Dei factus est, si dixerit se non habere peccatum, seipsum seducit, et veritas in eo non est; prorsus mentitur, si dicat, Justus sum.

Notes

  1. 1. Job XIV, 4, sec. LXX