Vita aeterna nobis promissa quantum amanda. Qui amant homines vivere in hac terra, promissa est illis vita; et quia multum timent mori, promissa est illis aeterna. Quid amas? Vivere. Hoc habebis. Quid times? Mori. Non patieris. Hoc sufficere visum est humanae infirmitati, ut diceretur, Habebis vitam aeternam. Capit hoc mens humana, utcumque ex hoc quod agit, quod futurum est capit. Sed quantum capit ex hoc parvo quod agit? Quia vivit, et mori non vult; amat vitam aeternam, vult semper vivere, nunquam mori. Sed et illi qui torquebuntur in poenis, velle habent mori, et non possunt. Non ergo magnum est diu vivere, aut semper vivere: sed magnum est beate vivere.