Deus nobis debitor factus ex promissis. In his autem quatuor rebus, quas commendavit Apostolus insignes, quae pertinent ad eos pro quibus est Deus, id est, praedestinatione, vocatione, justificatione, glorificatione; in his ergo quatuor rebus considerare debemus quid jam habeamus, et quid adhuc exspectemus. In his enim quae jam habemus, laudemus Deum largitorem: in his quae nondum habemus, teneamus debitorem. Debitor enim factus est, non aliquid a nobis accipiendo, sed quod ei placuit promittendo. Aliter enim dicimus homini, Debes mihi quia dedi tibi: et aliter dicimus, Debes mihi, quia promisisti mihi. Quando dicis, Debes mihi, quia dedi tibi: a te processit beneficium, sed mutuatum, non donatum. Quando autem dicis, Debes mihi, quia promisisti mihi: tu nihil dedisti, et tamen exigis. Bonitas enim ejus qui promisit, dabit, ne in malitiam fides convertatur. Qui enim fallit, malus est, Deo autem numquid dicimus, Redde mihi, quia dedi tibi? Quid dedimus Deo, quando totum quod sumus, et quod habemus boni, ab illo habemus? Nihil ergo ei dedimus. Non est quemadmodum ista voce exigamus debitorem Deum, maxime dicente nobis Apostolo, Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei 2Rom. XI, 34, 35 ? Illo ergo modo possumus exigere Dominum nostrum, ut dicamus: Redde quod promisisti, quia fecimus quod jussisti: et hoc tu fecisti, quia laborantes juvisti.