TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jurandi consuetudini operosius resistendum. Sed consuetudo est, solet dici. Solet dici, quando non dico. Hoc est, Ante omnia. Quid est, Ante omnia? Prae caeteris cautus esto, plus ad hoc intentus esto, quam ad alia. Major consuetudo majorem intentionem flagitat, non rei levis consuetudo. Si de manu aliquid faceres, facilius manui tuae imperares ne faceret; si pedibus aliquo eundum esset, pigritia retardante excitares te ut surgeres, et ires. Lingua facilitatem habet motus, in udo posita est, facile in lubrico labitur. Quanto illa citius et facilius movetur, tanto tu adversus illam fixus esto. Domabis, si vigilabis; vigilabis, si timebis; timebis, si christianum te esse cogitaveris. Nam tantum mali habet juratio, ut qui lapides colunt, timeant falsum jurare per lapides: tu non times Deum praesentem, Deum viventem, Deum scientem, Deum manentem, Deum in contemptorem vindicantem? Claudit ille templum super lapidem, et it ad domum suam: ipse super deum suum clausit, et tamen quando illi dicitur, Jura per Jovem, praesentis oculos timet.