TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quadragesimae tempus operibus pietatis et humilitatis fervere debet. Anniversario reditu Quadragesimae tempus advenit, quo vobis exhortatio nostra debetur: quia et vos tempori congrua Domino opera vestra debetis: quae tamen non Domino utilia possint esse, sed vobis. Orationibus, jejuniis, eleemosynis et alia quidem tempora debent christiano fervere: verumtamen et illos qui diebus aliis in his pigri sunt, debet ista solemnitas excitare; et ii qui per alios dies ad ista sunt alacres, nunc ea debent ferventius exercere. Tempus quippe humilitatis nostrae vita in hoc saeculo est, quam dies significant isti, Domino pro nobis Christo, qui semel moriendo passus est, velut annis omnibus revoluta solemnitate passuro. Quod enim semel in toto tempore factum est, ut vita nostra novaretur; celebratur annis omnibus, ut in memoriam revocetur. Si ergo veracissimae pietatis affectu, toto peregrinationis hujus tempore, quo in mediis tentationibus vivimus, humiles corde esse debemus: quanto magis his diebus, quibus ipsum tempus humilitatis nostrae non solum vivendo agimus, sed etiam celebrando significamus? Humiles esse nos docuit humilitas Christi, quia impiis moriendo cessit: excelsos nos facit celsitudo Christi, quia pios resurgendo praecessit. Si enim commortui sumus, ait Apostolus, et convivemus: si toleramus, et conregnabimus 1II Tim. II, 11 et 12 . Unum horum modo, tanquam ejus propinquante passione; alterum post Pascha, tanquam ejus resurrectione completa, devotione debita celebramus. Tunc enim post dies hujus humilitatis, etiam nostrae celsitudinis tempus, etsi nondum videndo agere vacat; jam tamen praemeditando significare delectat. Nunc itaque orationibus ingemiscamus instantius: tunc uberius exhilarabimur laudibus.

Notes

  1. 1. II Tim. II, 11 et 12