TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mors tum corporis, tum animae quibus indiciis cognoscitur. Redeamus ad causam quam paulo ante dicebam. Mortuum est corpus. Quare? Quia discessit vita ejus, hoc est, anima. Vivit corpus, et impius est, infidelis est, ad credendum durus, ad corrigendos mores ferreus: vivente corpore mortua est anima, per quam corpus vivit. Tanta enim res est anima, ut idonea sit vitam praestare corpori etiam mortua. Tanta, inquam, res est anima, tam excellens creatura, ut idonea sit etiam mortua carnem vivificare. Nam ipsa anima impii, anima infidelis, anima perversi, duri, mortua est: et tamen per ipsam mortuam vivit corpus. Ideo ibi est: movet ad operandum manus, ad ambulandum pedes, ad videndum intendit obtutum, ad audiendum auribus inclinatur; sapores dijudicat, dolores refugit, appetit voluptates. Omnia haec corporis viventis indicia, sed ex animae praesentia. Interrogo corpus, an vivat. Respondet mihi: Vides ambulantem, vides operantem, audis loquentem, cernis appetentem et fugientem, et non intelligis corpus vivere? Per haec opera animae intus constitutae, intelligo corpus vivere. Et interrogo ipsam animam, an vivat. Habet et ipsa opera sua, per quae ostendat vitam suam. Pedes ambulant, intelligo corpus vivere, sed animae praesentia. Quaero, utrum vivat anima. Pedes isti ambulant. Ecce de uno motu. De vita interrogo corpus et animam. Ambulant pedes, intelligo corpus vivere. Sed quo ambulant? Ad adulterium, inquit. Ergo mortua est anima. Sic enim veracissima Scriptura dixit: Mortua est vidua quae in deliciis vivit 4I Tim. V, 6 . Cum multum intersit inter delicias et adulterium, quomodo potest anima, quae in deliciis mortua dicitur, in adulterio vivere? Mortua est. Sed nec sic quidem agens mortua est. Loquentem audio, vivit corpus. Non enim lingua in ore moveretur, et percuteret quibusque locis articulares sonos, nisi intus habitator esset; et quasi ad hoc organum musicus, qui lingua sua uteretur. Prorsus intelligo. Hoc modo corpus loquitur, corpus vivit. Sed interrogo, utrum et anima vivat. Ecce loquitur corpus, vivit. Quid loquitur? Quomodo dicebam de pedibus, Ambulant, ecce vivit corpus; et quaerebam, Quo ambulant? ut intelligerem utrum et anima viveret: sic etiam cum audio loquentem, intelligo quia corpus vivit; quaero quid loquatur, utrum et anima vivat. Mendacium loquitur. Si mendacium loquitur, ergo mortua est. Unde hoc probamus? Ipsam veritatem interrogemus, quae ait: Os quod mentitur, occidit animam 5Sap. I, 11. Quaero, Quare mortua est anima? Quod paulo ante dicebam, quaero, Quare mortuum est corpus? Quia discessit vita ejus anima. Quare mortua est anima? Quia deseruit eam vita ejus Deus.

Notes

  1. 4. I Tim. V, 6
  2. 5. Sap. I, 11