Divitiis interioribus divites. Forte ergo hoc admonuit Scriptura divina, ubi ait, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes, propter superbos pannosos. Si enim vix toleratur dives superbus, pauperem superbum quis ferat? Meliores sunt ergo illi qui se humiliant, cum sint divites. Verumtamen de aliis divitiis se dicere Scriptura testatur: secuta enim adjunxit, Redemptio animae viri divitiae ejus; pauper autem non suffert minas. Intelligere debemus ex alia nescio qua paupertate pauperem, et ex aliis nescio quibus divitiis divitem. Altius enim divites, in corde divites, pleni fortitudine, opimi pietate, abundantes charitate, secum sunt divites, interiores sunt divites. Sunt autem qui se divites affectant, cum sint pauperes: justi sibi videntur, cum sint iniqui. Divitias quippe illas intelligere debemus: quoniam aperuit Scriptura quid dixerit, Redemptio animae viri divitiae ipsius, Intellige, inquit, quas tibi divitias commendem. Quoniam dixi, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes; et sunt qui se humiliant, cum sint divites; illas temporales et terrenas et visibiles divitias cogitabas: ego autem non ipsas dico, sed quas dicam consequenter admoneo; Redemptio animae viri, divitiae ipsius sunt. Ergo qui non habent animae redemptionem, quia iniqui sunt, et justos se videri affectant, quia hypocritae sunt, ipsi sunt de quibus ait, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes: justos se volunt videri, cum in cella conscientiae non habeant aurum justitiae. Et sunt pleni, tanto humiliores, quanto ditiores: de quibus dictum est, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum 5Matth. V, 3 .