Protasii et Gervasii detectio miraculis illustrata. Celebramus ergo hodierno die, fratres, memoriam in hoc loco positam sanctorum Protasii et Gervasii, Mediolanensium martyrum. Non eum diem quo hic posita est, sed eum diem hodie celebramus, quando inventa est pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus per Ambrosium episcopum, hominem Dei: cujus tunc tantae gloriae martyrum etiam ego testis fui. Ibi eram, Mediolani eram, facta miracula novi, attestante Deo pretiosis mortibus sanctorum suorum: ut per illa miracula jam non solum in conspectu Domini, sed etiam in conspectu hominum esset mors illa pretiosa. Caecus notissimus universae civitati illuminatus est, cucurrit, adduci se fecit, sine duce reversus est. Nondum audivimus quod obierit: forte adhuc vivit. In ipsa eorum basilica, ubi sunt eorum corpora, totam vitam suam serviturum se esse devovit. Nos illum gavisi sumus videntem, reliquimus servientem.